- ROBORTELLUS Franciscus
- ROBORTELLUS FranciscusUtinensis, literas Humaniores docuit Lucae, ubi homicidii convictus solum vertere iussus est. Dein Pisis, Venetiis, Bononiae ac tandem Patavii, tanta cum lude idem munus obiit, ut Lil. Greg. Giraldi elogiô Pater elegantiarum et Decus novem sororum meruerit appellari, Poesi Graecâ Latinâque, et enarratione praecipuorum utriusque LL. Scriptorum incltus. Verum superbus, vanus, obtrectator, tum aliorum, tum Sigonii, Alciati et Egnatii inprimis. Cum insignis alias Orator esset, parentaturus tamen Carolo V. in exordio statim orationis obmutuit, neque ullatenus eam continuare potuit. Obiit A. C. 1567. aet. 51. Scripsit plurima, quae inter Tract. eius de Historia mire placet Keckermanno de Histor. reliqua vide sis in Elogiis Anton. Teissier Part I.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.